Verbum supérnum
Ultimae duae strophae sunt 'O Salutáris Hóstia'
Verbum supérnum pródiens,
nec Patris linquens déxteram,
ad opus suum éxiens,
venit ad vitae vésperam.
In mortem a discípulo
suis trádendus aémulis,
prius in vitae férculo
se trádidit discípulis.
Quibus sub bina spécie
carnem dedit et sánguinem;
ut dúplicis substántiae
totum cibáret hóminem.
Se nascens dedit sócium,
convéscens in edúlium,
se móriens in prétium,
se regnans dat in praémium.
O salutáris hóstia,
quae caeli pandis óstium,
bella premunt hostília;
da robur, fer auxílium.
Uni trinóque Domino
sit sempitérna glória:
qui vitam sine término
nobis donet in pátria. Amen.